- ALLASSON
- ALLASSONapud Flavium Vopisc. in Saturnino, c. 8. Calices tibi allassontes versicolores transmisi, quas mihi Sacerdos Templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis abhibeas. Putat. Salmas. legendum, Calices tibi allassontes, i. e. versicolores, namque allasson, inquit, calix et versicolor idem. Sic enim dicitur is, qui colores mutat, et aliô modô refulget, cum aspicitur; aliô, cum suspicitur atque etiam aliô, cum despicitur et colores alternat, ut in collis columbarum videmus. Galli coleur changeant, h. e. colorem mutantem, vocant, et ad verbum ἀλλάςςοντα. Et quidem, vitrum olim, ut etiam nunc, in varios colores, tingebatur ac pingebautr, nec enim alia, inquit Plin. l. 36. c. 26. materia sequacior, aut etiam picturae accommodatior. In Aegypto vero ex vitro fiebant calices versicolores pertiosissimi, quos Hadrianus dict. loc. ἀλλάςςοντας vocat. Et narrat Strabo l. 16. se a Vitriariis Alexandrinis accepisse, esse quandam in Aegypto terram ὑαλῖτιν, sine qua huiusmodi calices versicolorii perfici nequirent. Unde non parvi muneris locô tres huiuscemodi versicolores et alassontes calices Serviano misit Hadrianus; πολυτελεῖς καὶ πολυχρόους; pretiosos ac varii coloris Straboni dictos. Quamvis itaque, ut idem scribit ibid. Romae Vitriarii multa commenti essent et ad vitreorum colores et ad eorundem tornandorum facilitatem, tantaque ex eo vilitas eorum fuerit, ut vulgo poculum vitreum asse venundaretur, unde de iis Martial. l. 14. Epigr. 93.Nos sumus audaces, plebeia toreumata vitri,Nostro nec ardenti gemma feritur aquâVide infra in Audaces. Tamen Aegyptiaci ex vitro calices versicolores atque ἀλλάςςοντες, longe fuêre pretiosissimi. Diversitate igitur et operositate vitrorum, ut Vopiscus in Tacito c. 11. ait, celebris olim Aegyptus ferebatur. Nam, praeter istos allassontas, alia etiam ibidem pocula fingebantur arte manuque pretiosa: de quibus Idem Poeta, l. 14. Epigr. 115.Adspicis ingenium Nili, quibus addere pluraDum cupit, hoc quoties perdidit auctor opus,Quorum artificium non in colorum varieta e, sed in sculptura et caelatura, visebatur, ut videmus infra, ubi de poculis Diatretis. Plura vide apud Salmas. ad Vopisc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.